Troia Capta
Erat olim oppidum antiquum in Asiā, Trōia nomine. Duo deī, Neptunus et Apollo, Trōiānō populō mūrōs altōs magnī oppidi fecerunt. Rex urbis altae erat Priamus. Hecuba erat eius uxor et Trōiāna rēgīna. Annōs multōs bellum Graecī militēs, fortēs virī, ante mūros altōs Trōiae Iunonis auxiliō gesserant. Trōianī fortes saepe ex mūrīs altīs in campum lātum veniēbant et magnā cum virtute pugnābant. In campō sub sole proelia multa et aequa faciēbant. Deī deaeque omnia proelia de caelō altō magnō cum studiō vīderunt. Tandem Graecī magnum equum fecerunt dolōque urbem antiquam ceperunt, postquam Troianī ducēs equum fortium Graecōrum militum plenum in urbem duxerant. Militēs audacēs Graecī et Priamum et filiōs et multōs ex ceterīs Troianīs sine morā interfecerunt. Corpus Priamī mortuum ex mūrīs in litus magnā cum celeritate iecerunt. Erant in totō corpora passim mortua oppidō.
Aeneas, autem, vir insignis pietate armīsque, magnā cum virtute pro patriā pugnābat, dum fumus, ignis, flammaeque multōs sociōs amīcōsque fortēs ad mortem agunt. Venus, genetrix Aeneae gentisque Rōmānae, filium fugere iussit et inquit, “mī filī, Iuno et multī aliī deī Graecīs oppidum tuum dant, sed fata tuum fatrem filiumque in terram novam ducere tē et novam urbem in Italiā condere iubent. Fata tē tuōsque sociōs in Italiam ad Latium per periculosa maria terrāsque multās agent. Troianō ā sanguine Rōmāna gēns in Latiō surget. Parcae sīc volvunt.” Itaque Aeneas cum patre filiōque fugit, sed miseram uxorem, Creusam nomine, invenīre nōn potest.